

Liber Proverbiorum*
Caput 11: Versus 27
Bene consurgit diluculo qui quaerit bona,etc., id est ad vitam consurgit in tempore resurrectionis, quia nunc bona agit in tempore operationis. Qui autem mala, quae dicat vel agat, inquirit, eorum pondere ab altioribus retardatur.